monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 20
'Adducentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.' Iuxta Septuaginta prior versiculus adhuc de filiae canitur ornatu; sequens ad ipsum sponsum regemque dirigitur. Porro iuxta Hebraicum, totum ad sponsam dicitur usque ad eum locum, ubi scriptum est: 'Pones eos principes in universa terra.' Et legitur; 'In scutulatis ducetur ad regem, virgines sequentur eam, amicae eius ducentur illuc, ducentur in laetitiis et exsultatione, ingredientur thalamum regis.' Multam esse distantiam animarum in Christo credentium, demonstrat Canticum Canticorum, in quo scriptum est: 'Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; proxima mea,' de qua dicitur, 'Viderunt eam filiae, et beatificant eam reginae et concubinae, et laudant eam' . Quae ergo perfecta est et sancta corpore et spiritu, et columba et proxima meretur vocari. Haec est filia, de qua supra dictum est 'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato' Quae autem supergressae sunt sex dies mundi, et futura regna suspirant, reginae appellantur. Si qua vero circumcisionem quidem habet octavae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina vocitatur. Diversa autem multitudo credentium, quae necdum potest sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Ego puto de istis virginibus, quae sequuntur Ecclesiam, et in primo ponuntur gradu, et te esse et omnes, qui in virginitate corporis et animae perseverant. Proximas autem et amicas, viduas esse, et in matrimonio continentes: quae omnes cum laetitia et exsultatione ducuntur ad templum et in thalamum regis. In templum quasi sacerdotes Dei: in thalamum quasi sponsae regis et sponsi. Hoc templum et Ioannes vidit in Apocalypsi , et Propheta desiderat. 'Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae' . Et iterum: 'Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae' . Et in alio loco: 'Quia transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonitus festa celebrantium' . Scutulata autem quibus sponso suo regina componitur, ipsa sunt, quae in Septuaginta legimus 'circumamicta varietate.'